Tommaso Campanella, De sensu rerum, p. 197
rem, a qua timet; at qui in innocentia confidit cupitque eam
palam
fieri securus deglutit, facileque. Sed quidam versutiores hac arte
not
capiuntur nisi vero religionis metu paveant. Moyses in
lege exhibet
in potu pulverem quendam mulieri occulti adulterii insimulatae,
per
manum sacerdotis cum imprecatione: quae si vere adultera esset,
disrumpantur
viscera eius; si pudica, servetur; et quidem iuxta imprecationem
contingebat in
Veteri Testamento. Cum quia Deus
Testimonium ferebat innocentiae vel culpae, ut
promiserat, (quae in
Testam. Novo non promisit, ideo Papa probationem per ferrum ignitum
et per aquam
abstulit ut patet in Decreto) tum quia naturaliter accidit
ut spiritus conscius
sceleris sic vehementer imaginetur periculum
ex reverentia sacerdotis, et ex animo
culpa pleno semetipsum
timente et accusante, quae a se illud malum pateretur, ut
etiam disrumperet
viscera, sicut rabie agitati generant catulos et latrant.
Idcirco
Orestis furiam haud falsam reor, aliorumque
multorum, quibus
in poenam dedit Deus imaginationem efficacissimam, teste August.
quae postmodum in eas prorumpit actiones. Quilibet enim cogitat
et
operatur prout est affectus, et tales actus figurasque exprimit
formator spiritus
corporis, quales ipse in generante habebat: Insuper
et novos supervenientes; unde
desiderium mulieris in fatulo
expressum intueri consuevimus. Scribit Galenus , quod Esculapii
sacerdotes,
licet parum docti, plures sanabant infirmos quam
medici
perfectissimi. Nam infirmo: in cibo et potu obediunt illis magis;
et
fides tanta erat, quod fiduciam et vires contra morbum nacti
sanabantur.
Quapropter sacerdotes prisci solebant corporis animique simul
esse
medici; ut Orpheus , Trismegistus , Zamolxis , Pythagoras ,
et Aegyptii
et Hebraei. Verba igitur vim habent in nobis ex affectu,
quem imprimunt: et motu
quem excitant in sentiente. Proptereaque
sapientes in se magicam vim habent ad
populum, quoniam existimantur
scire verum et non mentiri. Et viri quoque probitate
insignes
vim magicam habent, quoniam quacunque cupiditate aut metu
urgente
mentiri nolle existimantur. Sic patribus et fratribus vim
magicam exhibemus, quoniam
putamus eos nolle decipere nos: maxime
vero si etiam sapientes sint, quoniam nec eos
decipi posse, nec
decipere velle intelligimus. Sed cum frater fuerit et sapiens et
probus
nihil est, quod dubitemus. Sed quidem aliae nationes authoritati
credunt
magis, ut Hispani; aliae sensui proprio, ut Aquilonares ut
plurimum
aliae rationi, ut Itali. Consuetudo quoque magica vi abundat;
quoniam
natura habituata est, eiusque mutatio in communitate statum et
Remp.
mutat: In particularibus vero mores: ut de musica dictum
est.Rebelles
servi Scytharum advenientes heros de bello armis exceperunt,
nec
potuere vinci, aut domari: sed visis flagellis ad quae Domini recurrerunt
de
consilio magico, superati sunt: quoniam consueta passio